(Latin) On the Last Times, the Antichrist, and the End of the World

Mr. Pseudo Ephraem

Some of the HTML versions of the articles have errors. If you have view problems try reading the PDF version.

On the Last Times, the Antichrist, and the End of the World

Latin Text

by Pseudo-Ephraem

1. Fratres karissimi, spiritui sancto credite, qui loquitur in nobis. Iam

antea diximus, quia mundi finis in proximo est, et consummatio superest. Numquid non in hominibus prima fides emarcuit? Quam uidentur in

pueris . . . . . . . ., in antistibus criminosa, in sacerdotibus falsidici, in leuitis periuria, in ministris maleficia, in senioribus adulteria, in iuuenibus

luxuria, in mulieribus falsus aspectus, in uirginibus adulter affectus! Et in his omnibus bella Persarum sunt, ac diuersarum gentium inminere et

regnum aduersus regnum insurgere . . . . . . .; et cum coeperit regnum

Romanorum gladio consummari, adest aduentus mali. In expletione enim Romani regni necesse est saeculum consummari. In illis diebus ueniunt ad regnum Romanum duo fratres, et uno quidem animo praesunt, sed

quoniam unus praecedit alium, fiet inter eos scidium. Soluitur itaque

aduersarius et excitabit odium inter regna Persarum et Romanorum. In

illis diebus multi consurgunt contra regnum Romanum, et populus

Iudaeorum aduersarii eius erunt. Erunt enim commotiones gentium et

auditiones malae, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca, et

captiui ducentur in omnes gentes, et erunt poelia et opiniones proeliorum, et multa comedet gladius a solis ortu usque ad occasum. Et erunt tempora periculosa nimis, quae non sinunt mentem de melioribus cogitare prae

timore et perturbatione, cum multae pressurae et desolationes regionum

aduenerint.

2. Debemus itaque, fratres mei, intellegere, quid inmineat uel incumba. Iam facta sunt fames et pestilentiae, commotines gentium et signa, quae a Domino praedicta sunt, iam consummata sunt, et non est aliud, quod

superest, nisi aduentus mali in expletione regni Romani. Quid ergo occupamur in terrenis negotiis, et mens nostra adfixa tenetur in

concupiscentiis mundi uel sollicitudinibus saecularium? Quid ergo non

proicimus a nobis omnem actuum terrenorum sollicitudinem et nosmet

ipsos praeparamus in occursum domini Christi, ut nos eruat a confusione,

quae uniuersum obruet mundum? Credite mihi, fratres karissimi, quia

aduentus Domini prope est, credite mihi, quia mundi finis in proximo est,

credite mihi, quia nouissima hora est. Aut, nisi oculis uestris uideritis, non

creditis? Uidete, ne in uobis conpleatur prophetae illa sententia dicentis:

Uae his, qui concupiscunt uidere diem Domini! Omnes enim sancti et electi Dei ante tribulationem, quae uentura est, colliguntur et ad Dominum

adsumuntur, ne quando uideant confusionem, quae uniuersum propter

peccata nostra obruet mundum. Itaque, fatres karissimi mihi, undecima

hora est, et finis huius mundi ad metendum peruenit, et angeli, accincti et

praeparati, falces in manibus tenent, Domini expectantes imperium. Et nos caeca infidelitate mundum ad occasum peruenientem mane putamus

existere. Commotiones gignuntur, bella diuersarum gentium proeliaque et

incursiones barbarorum inminent, et regiones nostrae desolabuntur, et nos

nec auditum, nec aspectum pertimescimus, ut poenitentiam utique

agamus; etiam nobis metum incutiunt, et nec sic conuerti uolumus, cum

indigeamus utique poenitentia pro nostris facinoribus!

3. Cum ergo aduenerit mundi finis, consurgunt bella diuersa,

commotines undique, terrae motus horribiles, perturbationes gentium,

tempestates per loca, pestilentiae, fames, sitis per itinera, pericula magna

per mare et aridam, persecutiones assiduae, occisiones atque iugulationes

ubique, timor in domibus, pauor in urbibus, tremor in itineribus,

suspectiones in mari, sollicitudo in plateis. In deserto obstupescunt

homines, in ciuitatibus liquefiunt animae. Non dolebit amicus super

amicum, nec frater pro fratre, nec parentes pro filiis, nec seruus fidelis pro

domino, sed una necessitas operiet uniuersos, nec quisquam potest reperiri in tempore illo, qui non totus ad periculum [proprium intentus] sit, sed

omnes, timore constricti, tabescunt ob incumbentia mala.

4. Cumque igitur concutietur terra a gentibus bellicis abscondent se

homines in montibus et saxis, per speluncas et cauernas terrae, per

sepulchra et monumenta mortuorum et illic a pauore contabescentes

spirant, quia non est quoquam fugere, sed erit undique concessio et

pressura itolerabilis. Et qui in oriente sunt, fugient ad occidentem, qui

autem sunt in occidente, fugient ad orientem, et non est locus tutior

usquam, quia operietur mundus a nequissimis gentibus, quarum aspectus

ferarum magis quam hominum esse uidetur. Gentes enim illae horribiles

nimis, profanissimae et coinquinatae, quae nec uiuis parcunt, nec mortuis

uiuos conterent, mortuos comedent, carnem morticinam edunt, sanguinem

iumentorum bibunt, terram polluunt, uniuersa contaminant, et qui resisterepossit, non est. In illius diebus non sepelientur homines, nec Christianus,

nec haereticus, nec Iudaeus, nec paganus, quia prae pauore et formidine

non est, qui humet eos; omnes namque fugientes semet ipsos ignorant.

5. Cumque conpleti fuerint dies temporum gentium illarum, postquam

terram conrumperint, requiescet; et iam reqnum Romanorum tollitur de

medio, et Christianorum imperium traditur Deo et Petri; et tunc uenit

consummatio, cum coeperit consummari Romanorum regnum, et expleti

fuerint omnes principatus et potestates. Tunc apparebit ille nequissimus et

abominabilis draco, ille, quem appellauit Moyses in Deuteronomio, dicens: Dan catulus leonis, accubans et exiliens ex Basan. Accubat enim, ut rapiat et

perdat et mactet. Catulus leonis uero non sicut leo de tribu Iuda, sed

propter iram rugiens, ut deuoret. Ex Basan autem exiliet. Basan quippe

interpretatur confusio. Ex confusione iniquitatis suae consurget. Qui sicut

perdix colliget sibi filios confusionis, et multiplicabit agere, et uocat, quos

non genuit, sicut dicit Hieremias propheta. Etiam in nouissimo die

relinquent illum uelut confusum.

6. Cum ergo uenerit mundi finis, ille nefandus, mendax et homicida de

tribu nascitur Dan. Ex semine uiri et ex inmunda uel turpissima uirgine,

malo spiritu uel nequissimo mixto, concipitur. Sed nefandus ille conruptor potius animarum quam corporum, dumque adulescens, subdolus draco

sub specie institiae uidetur uersari, antequam sumat imperium. Erit enim

omnibus subdole placidus, munera non suscipiens, personam non

praeponeus, amabilis omnibus, quietus uniuersis, xenia non appetens,

affabilis apparens inter proximos, ita ut beatificent eum homines, dicentes:

Iustus homo hic est, nescientes, lupum latere sub specie agni, et rapacem

esse intrinseeus sub pelle ouili.

7. Sed cum coeperit adpropinquare tempus abominationis desolationis

eius, factus legitimus, sumet inperium, et, sicut dicitur in psalmo: Facti

sunt in susceptionem filiis Loth, occurrent ei primi Moabitae et Ammanitae

tamquam suo regi. Cum ergo regnum acceperit, iubet, sibi reaedificari

templum Dei, quod est in Hierusalem; qui ingressus in eo sedebit ut Deus

et iubet, se adorari ab omnibus gentibus, cum sit carnalis et inmundus et

nequissimo spiritu et carne commixtus. Tunc conplebitur illud eloquium

Danielis prophetae: Et deum paturm suorum nescibit, neque desideria mulierum cognoscet. Omnem enim cultum ad se conertet nequissimus serpens.

Proponet namque edictum, ut circumcidantur homines secundum ritum

legis antiquae. Tunc gratulabuntur ei Iudaei, eo quod eis reddiderit usm

prioris testamenti; tunc confluent ad eum in ciuitatem Hierusalem undique omnes, et calcabitur a gentibus urbs sancta menses quadraginta duo, sicut

sanctus apostolus in Apocalypsi dicit, qui fiunt anni tres et dimidium, dies

mille CCLX.

8. In his tribus annis et dimidio suspendet caelum rorem suum; pluuia

enim super terram non erit, et nubes discurrere per a‘rem cessabunt, et

stellae difficile uidebuntur in caelo prae nimia siccitate, quae fit in tempore

saeuissimi draconis. Siccabunt enim uniuersa flumina magna et fontes

inundantes sibi ualidissimi, torrentes aridabunt uenas suas propter

intolerabilem aestum, et erit tribulatio magna, qualis non fuit, ex quo

homines coeperunt esse super terram, et erit fames et sitis inportabilis. Et

tabescent filii in sinu matrum suarum, et coniuges super genua uirorum

suorum, non habentibus escas ad comedendum. Erit enim in illis diebus

penuria panis et aquae, et nemo potest uenundare uel emere de frumento

caducitatis, nisi qui serpentinum signum in fronte aut in manu habuerit.

Tunc iacebunt aurum et argentum per plateas et indumenta pretiosa uel

lapides pretiosi, nec non et omne genus margaritarum per uicos et plateas

urbium, et non est, qui manum extendat et tollat uel concupiscat, sed pro

nihilo contemplantur uniuersa prae nimia penuria et inedia panis, quia non tuetur terra ab imbribus caeli, nec ros, nec aurarum humor erit super

terram. Illi autem, qui per deserta uagantur, fugientes a facie serpentis,

curuant genua sua ad Deum, quemadmodum agni ad ubera matrum,

salutare Domini sustinentes, errantes per solitudines edunt herbas.

9. Tunc, cum ista necessitas operuerit uniuersos, iustos et impios,

iustos, ut domino suo probentur, impios uero, ut cum suo auctore diabolo

in aeternum damnentur, aspiciens Deus humanum genus periclitantes et

afflatu draconis horribilis fluctuantes, mittit eis consolatoriam

praedicationem per famulos suos, prophetas Enoch et Heliam, qui, necdum mortem gustantes, ad pronuntiandum secundum aduentum Christi, et ut

arguant inimicum, seruati sunt. Cumque iusti apparuerint illi, confundunt

quidem aduersarium serpentem cum eius calliditate et reuocant aduocatos

fideles ad Deum, ut ab eius seductione . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

10. Cumque peractum fuerit triennium et dimidium, tempus

Antichristi, per quod seduxerit mundum, post resurrectionem duorum

prophetarum, in hora, quam ignorat mundus, et in die quem nescit

inimicus uel perditionis filius, adueniet filii hominis signum, et prodiens

apparebit Dominus cum uirtute magna et maiestate multa, signo praeeunte eum salutaris ligni, nec non et omnibus uirtutibus caelorum cum uniuerso

choro sanctorum signum sanctae crucis gestantibus humeris, praecedente

ante illum tuba angelica, quae intonabit et dicet: Surgite, dormientes,

surgite, occurrite Christo, quia uenit hora iudicii eius! Tunc superueniet

Christus et confundetur inimicus, et interficiet eum Dominus spiritu oris

sui. Alligabitur et demergetur in abyssum ignis aeterni uinus cum patre

suo Satan; et omnes, qui illius uoluntates perficiunt, cum eo in aeternum

peribunt; iusti autem cum Domino haereditabunt uitam aeternam in

saecula saeculorum.